Nōmen: ____________________________________

Quaestiuncula in Capitulō XX in secundā lectiōne et exercitiīs V - VII

Implē spatia in hīs sententiīs optimō responsō ex quattuor ēlectiōnibus:

1.           Post decem annōs Mārcus mīles erit et arma, ut avunculus eius, _______.    (a) gerit  (b) gerēbat (c) geret  (d) gessit

2.           Mārcus cum magnō exercitū in Italiam ________.  (a) reveniet (b) reveniēs (c) revenient  (d) reveniam

3.           Mārcus: At tū, Sexte, numquam mīles fortis ________!   (a) eris (b) eritis (c) erunt   (d) erimus

4.           Mārcus: Ego et frāter meus mīlitēs erimus ut avunculus noster; fortiter pugnā____ et hostem nōn timē______.  (a) -bō  (b) -bitis (c) -bis(d) -bimus

5.           Ldia: Nōlī timēre, Mēde! Dominus nōs servābit et in portum _________.  (a) vehēbit   (b) vehit  (c) vehet (d) vehēbat.

6.           Iūlius et Aemilia iam nōn dē rēbus praeteritīs ___________.  a) colloquuntur  (b) dēbent   (c) manent  (d) pergunt

7.           Aemilia: Fīliōs saepe laudās, Iūlī; Iūliam _______ laudās.  (a) sermō   (b) rārō  (c) pergō  (d) adversō

8.           Iūlius: _______ abīre, Aemilia!  (a) Virī  (b) Marī  (c) Nōlī (d) Venī

9.           Aemilia ā Iūliō nōn abit neque cum eō colloquī dēsinit: apud marītum _____________.       (a) cūrat  (b) manet  (c) pergit  (d) dēbet

10.        Aemilia cum Iūliō colloquī ____________.  (a) cūrat  (b) manet  (c) pergit  (d) dēbet

11.        Cūr Iūlius et Aemilia dē tempore futūrō colloquuntur?  ________  (a) Post paucōs mēnsēs habēbunt novum infantem. (b) Frāter Aemiliae mox cum exercitū reveniet. (c) Iūlia ūnā cum Syrā ex hortō redībit.  (d) Necesse erit Mārcum ad lūdum sine servō mittere.

12.        Cūr Aemilia gradum adversus ōstium facit?  _______  (a) Propter Iūliī verba irāta est.   (b) Audit Iūliam plōrāre.  (c) Imber veniet.  (d) Vult reperīre alia ōrnāmenta.

13.        Cūr Aemilia ipsa īnfantem suum cūrāre vult?  Ea putat ________ (a) Lydiam esse bonam nūtricem.  (b) cūrāre īnfantem esse officium patris. (c) sē apud frātrem Aemilium in exercitū esse dēbēre  (d) optimam nūtrīcem esse mātrem ipsam.

14.        In quō cubiculō novus īnfāns nocte dormiet?  ______  (a) In cubiculō Iūliae  (b) in cubiculō cum ancillīs  (c) in cubiculō parentum  (d) in nīdō apud avēs

15.        Cūr Iūlius in eōdem cubiculō dormīre nōn vult?  _______ (a) Dormīre bene eum dēlectat.  (b) Nōn habet lac.  (c) Vult librum legere.  (d) Parvulās fīliās nōn amat.

16.        Ubi dormiet Iūlius sī Aemilia cūnās īnfantis novī in cubiculō suō pōnet.    __________         (a) Rōmae  (b) in aliō cubiculō  (c) in campō apud ovēs  (d) in tectō