Capitulum Quīntum
– cases color-coded
nominative – subject, predicate nominative
accusative – direct object of transitive verb
genitive – possession: of, -'s, their, his, her, theirs, its
ablative – after prepositions in,
cum, sine, ab, ex
Ecce vīlla et hortus Iūliī. Iūlius
in magnā vīllā habitat. Pater et
māter et trēs
līberī in vīllā
habitant. Iūlius
et Aemilia trēs
līberōs habent: duōs
fīliōs et ūnam fīliam
– nōn duās fīliās.
In vīllā
multī servī habitant. Dominus eōrum est Iūlius:
is multōs
servōs habet. Ancillae quoque multae in
vīllā habitant. Domina eārum est Aemilia:
ea multās
ancillās habet.
Iūlius in vīllā suā habitat
cum magnā familiā. Pater et
māter habitant cum Mārcō
et Quīntō et Iūliā. Iūlius et Aemilia in vīllā
habitant cum līberīs et servīs et ancillīs.
Vīlla Iūliī in magnō hortō est. In Italiā
sunt multae vīllae cum magnīs hortīs. In hortīs sunt rosae et līlia. Iūlius
multās rosās et multa līlia in hortō
suō habet. Hortus Iūliī
pulcher est, quia in eō
sunt multae et pulchrae
rosae līliaque.
Aemilia fēmina pulchra
est. Syra
nōn est fēmina pulchra, neque pulcher est nāsus eius, sed foedus est.
Syra, quae
bona ancilla est,
nāsum magnum
et foedum habet. Iūlius est vir Aemiliae, fēminae
pulchrae. Iūlius Aemiliam
amat, quia ea pulchra
et bona fēmina
est. Aemilia
Iūlium virum suum amat et cum eō habitat. Pater et māter līberōs
suōs amant. Iūlius nōn sōlus,
sed cum Aemiliā et cum magnā familiā in vīllā
habitat.
In vīllā
sunt duo ōstia: ōstium
magnum et ōstium parvum. Vīlla
duo ōstia et multās
fenestrās habet.
In vīllā Iuliī magnum
ātrium est cum impluviō. Quid est
in impluviuō? In eō est aqua. In ātriō
nūllae fenestrae sunt.
Etiam peristylum magnum et pulchrum in villā est. ʻPeristylum" est vocābulum Graecum In vīllīs
Graecīs et Rōmānīs
magna et pulchra peristyla sunt.
Estne impluvium in peristylō? Id nōn in peristylō, sed in ātriō
est. In peristylō
parvus hortus
est.
In vīlla sunt
multa cubicula. Quīntus
in cubiculō parvō dormit. Estne magnum
cubiculum Mārcī? Id
quoque parvum est. Iūlius et Aemilia in cubiculō
magnō dormiunt. Ubi dormiunt servī? Iī
quoque in cubiculīs dormiunt. Suntne magna
eōrum cubicula? Ea
nōn magna sunt, et multī
servī in ūnō
cubiculō dormiunt. Etiam ancillae
multae in ūnō
cubiculō dormiunt, neque eae magna cubicula
habent.
Aemilia in peristylō est. Estne sōla?
Aemilia sōla nōn est: līberī cum eā
in peristylō adsunt. Iulius
abest. Aemilia
sine virō suō
Iuliō in vīllā
est. Ubi est Iūlius?
In oppidō Tūsculō est sine Aemiliā,
sed cum servīs quattuor.