Ex Evangeliō secundum Matthaeum

 

1:18 Christī autem generatiō sīc erat.  cum esset dēspōnsāta māter eius Maria Ioseph, antequam convenīrent inventa est in uterō habēns dē Spiritū Sanctō.

1:19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nōllet eam trādūcere, voluit occultē dīmittere

eam.

1:20 haec autem eō cōgitante ecce angelus Dominī in somnīs appāruit eī dīcēns: ÒIoseph, fīlī David, nōlī timēre accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in eā nātum est dē Spiritū Sanctō est.

1:21 pariet autem fīlium et vocābis nōmen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum ā peccātīs eōrum.

1:22 hoc autem tōtum factum est ut adimplerētur id quod dictum est ā Dominō per prophētam dīcentem,

1:23 Ôecce virgō in uterō habēbit et pariet fīlium et vocābunt nōmen eius EmmanuhelÕ quod est interpretātum Nōbīscum Deus.Ó

1:24 exsurgēns autem Ioseph ā somnō fēcit sīcut praecēpit eī angelus Dominī et accēpit coniugem suam.

1:25 et nōn cognōscēbat eam donec peperit fīlium suum prīmōgenitum et vocāvit nōmen eius Iesum.

2:1 cum ergō nātus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diēbus Hērōdis rēgis ecce magī ab oriente vēnērunt Hierosolymam,

2:2 dīcentes: Òubi est quī nātus est rēx Iudaeōrum, vīdimus enim stellam eius in oriente et vēnimus adōrāre eum.Ó

2:3 audiēns autem Hērōdēs rēx turbātus est et omnis Hierosolyma cum illō.

2:4 et congregāns omnēs principēs sacerdōtum et scrībās populī sciscitābātur ab eīs ubi Christus nascerētur,

2:5 at illī dīxērunt eī: Òin Bethleem Iudaeae sīc enim scrīptum est per prophētam:

2:6 Ôet tū Bethleem terra Iuda nequāquam minima es in principibus Iuda ex tē enim exiet dux quī reget populum meum Israhel.ÕÓ

2:7 tunc Hērōdēs clam vocātis magis diligenter didicit ab eīs tempus stellae quae appāruit eīs,

 2:8 et mittēns illōs in Bethleem dīxit: Òīte et interrogāte diligenter dē puerō et cum invēneritis renūntiāte mihi ut et ego veniēns adōrem eum.Ó

2:9 quī cum audīssent rēgem abiērunt et ecce stella quam vīderant in oriente antecēdēbat eōs usque dum veniēns stāret suprā ubi erat puer.

2:10 videntēs autem stellam gāvīsī sunt gaudiō magnō valdē,

2:11 et intrantēs domum invēnērunt puerum cum Maria matre eius, et procidentēs adōrāvērunt eum et apertīs thēsaurīs suīs obtulērunt eī mūnera: aurum, tūs et murram.

2:12 et responsō acceptō in somnīs nē redīrent ad Hērōdem, per aliam viam reversī sunt in regiōnem suam.

2:13 quī cum recessissent ecce angelus Dominī appāruit in somnīs Ioseph dīcēns: Òsurge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et estō ibi usque dum dīcam tibi.  futūrum est enim ut Hērōdēs quaerat puerum ad perdendum eum.

2:14 quī consurgēns accēpit puerum et mātrem eius nocte et recessit in Aegyptum.