Ex Evangeliō Secundum Lucam
2:1
factum est autem in diēbus illīs exiit
ēdictum ā Caesare Augustō ut dēscrīberētur
ūniversus orbis.
2:2 haec dēscriptiō prīma facta est praeside
Syriae Cyrinō;
2:3 et ībant omnēs ut profiterentur singulī in
suam cīvitātem.
2:4
ascendit autem et Ioseph ā Galilaea dē
cīvitāte Nazareth in Iudaeam civitātem David quae vocātur
Bethleem eō quod esset dē domō et familiā David,
2:5 ut profiterētur cum Mariā
dēsponsātā sibi uxōre praegnate.
2:6 factum est autem cum essent ibi implētī sunt
diēs ut pareret;
2:7 et peperit fīlium suum prīmōgenitum et
pannīs eum involvit et reclīnāvit eum
in
praesepiō quia nōn erat eīs locus in dīversoriō.
2:8 et pāstōrēs erant in regiōne eādem
vigilantēs et custōdientēs vigiliās noctis suprā gregem
suum.
2:9 et ecce angelus Dominī stetit iuxtā illōs et
clāritās Deī circumfulsit illōs et timuērunt
timōre magnō.
2:10 et dīxit illīs angelus: “nōlīte
timēre, ecce enim evangelizō vōbīs gaudium magnum quod erit
omnī populō,
2:11
quia nātus est vōbīs hodiē
salvātor quī est Christus Dominus in cīvitāte David;
2:12 et hoc vōbīs signum: inveniētis infantem
pannīs involūtum et positum in praesepiō.”
2:13 et subitō facta est cum angelō multitūdō
militiae caelestis laudantium Deum et dīcentium,
2:14
“glōria in altissimīs Deō et in
terrā pāx in hominibus bonae voluntātis.”
2:15 et factum est ut discessērunt ab eīs angelī
in caelum. pāstōres
loquēbantur ad invīcem, “trānseāmus usque Bethleem et
videāmus hoc verbum, quod factum est quod fēcit Dominus et ostendit
nōbīs.”
2:16 et vēnērunt festinantēs et
invēnērunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepiō.
2:17
videntēs autem cognōvērunt de verbō quod dictum erat
illīs de puerō hōc.
2:18 et omnēs quī audīvērunt
mīrātī sunt et dē hīs quae dicta erant ā pāstōribus
ad ipsōs.
2:19
Maria autem cōnservābat omnia verba haec conferēns in corde
suō.
2:20 et
reversī sunt pāstōres glōrificantēs et laudantēs
Deum in omnibus quae audīverant et vīderant sīcut dictum est ad
illōs.